Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[287]
at quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur,
concinnitate puerile? 'Atticorum similes esse volumus.'
Optime; suntne igitur hi Attici oratores? 'Quis negare
potest? Hos imitamur.1' Quo modo, qui2 sunt et inter se
[p. 1087]
dissimiles et aliorum? 'Thucydidem,' inquit, 'imitamur.'
Optime, si historiam scribere, non si causas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense concertatorium
iudiciale non tractavit genus. Orationes autem quas interposuit—multae enim sunt—eas ego.laudare soleo; imitari
neque possim si velim, nec velim fortasse si possim. Vt
si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut
proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut
Opimium aut Anicium consulem quaerat—'atqui hae notae
sunt optimae,3' credo; sed nimia vetustas nec habet eam
quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.